Latin
Cap. IV
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 81.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod affertur de raro, &Soluitur quar tum argum. denso, eodem modo est remouendum; nos enim, qui dicimus, coelum esse compositum ex materia &forma, in his parum habemus laboris. Est quippe rarum, vbi parum de materia; est densum, vbi multum, &a denso maior actio ratione multiplicationis formae in materia, quę materia ob puritatem fit actu diaphana. Sic apud nos adamas, crystallus, &alia, quę puritate suę compositionis accedunt ad elementa diapha na, remanent diaphana; sique multiplicetur densitas, fiunt lu cida.