Latin
84
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
Considerationes in praedictis. Caput X. VAM ingeniose Poeta nemo non videt Theologica mista philosophicis mirabiliter Poetice insinuauit. Non est autem mei consilij, si quid in eo videatur minus philosophice, aut Theologice dictum, illud perquirere; est Poeta. Satis est rationabiliter inuenisse. Considerabo parumper nonnulla, quae sint ad rem, in qua versamur. Quod acceptum est de Esse, &Essentia, iam satis consideratum in libro de Intelli gentijs, neque est locus in re proposita talis considerationis. Quod vero Poeta praesupponit diuersas stellas esse diuersas essentias, quibus diuersum Esse sit participandum, &propemodum sine probatione; id ei esset condonandum, si essentiarum varietas corporeis oculis aspiceretur, erat sane in coelo, vbi videbat quae nos non videmus, dicebatque Aristot. quod si essemus supra Lunam, non vtique quaereremus propter quid deficiat. Ceterum similitudo, quam accipit, est cor rigenda. Dicit esse in coelo, vt est in nobis, ratione diuersorum membrorum, acceptorum in formanda nostra corporis constitutione. Non sunt autem ideo in nobis diuersae essentię, qui bus debeantur diuersa, Esse, vt ipse in coelo praesupponit, dicens, in octaua sphaera haberi Esse, partium per diuersas essen tias in ea existentes. Non audiuit autem hoc loco Aristotelem, de quo alibi dixiVidi il maestro di color che sanno. Is profecto demonstrauit stellas esse eiusdem essentiae, &natu rae, &inter se ipsas, &cum toto coelo. Sique in corporibus no stris, quae mista sunt, sunt diuersae partes ratione diuersorum temperamentorum; sunt tamen omnes sub vna essentia, quae est anima informans, &id totum, quod inde prouenit vnico, Esse, perficitur; quanto magis in corpore simplici? Conside ro praeterea Poetam non excludere a coelo rarum, &densum, neque enim hoc negat illius disputatio, in coelo scilicet reperiri partes rariores, &densiores, quinimo id consentit similitudine, quam habet Luna ad nubem, &potest haberi in illis verbis.