Latin
85
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
Se raro, è denso ciò facesser tanto Si illa vox, tanto, ponatur esse illi id, quod Latinis est, tantum, hoc non vult, vt ab illis proueniat id, quod quaeritur circa coelorum lucem, &circa Lunae maculam. Ponit Poeta influentias, quas alibi reprobabimus, nihil putantes Aristoteli esse fatum, praeterquam naturam singularem vniuscuiusque: nullamque esse causam vniuersalem, a qua fatum ducatur, vt propterea pateat nullum esse a coelo fatum, postquam coelum est simpliciter causa vniuersalis. Considero vnum, quod est maius; Poetam ponere coelos animatos anima informante, sicuti enim fuit studiosus Diui Thomae, legerat apud ipsum talem animationem in libro contra gentes. Neque enim aliter conuenire possunt quae dicit: Virtù diuersa fa diuersa lega. Et quod sequitur. Si come vita in voi si lega Et quod dicitur. E, comel alma dentro a vostra polue Per differenti membra, e conformate Adiuerse potenze si risolue. Et quod habetur. La virtù mista per lo corpo luce, Come letitia per pupilla viua.