Latin
85
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 85-3
Unproofread scanNot analysed yet
Addi potest, quod ponere in coelo diuersas essentias, diuersimode Esse informandas, diuersam virtutem, &diuersas partium compositiones, facit organizationem, quae non est nisi cum formali animatione. Potuit vero ipse ita libere sentire, ex auctoritate S. Thomae, cui non refragatur D. Augustinus, qui ait sibi non liquere quid sit censendum: quod si Damascenus dicit, eos esse irrationales, qui dicunt coelos rationales, intelligit de rationalitate qualis est in nobis, cum delibera tione, cum innouatione, opinionis, cum deceptione, quae flectatur de vna in aliam sententiam, habeat discursum transitiuum, qualem nos habemus. Quod &nos remouimus, &admonebat 86 Apol. dict. Arist. de facie in Orbe Lunae. monebat remouendum Rabbi Moyses Aegyptius in suo dire ctorio lib. 2. cap. 5. cum dixisset cap. 4. rationes Aristotelis de coelo philosophantis esse veritati propinquas, &pauciores habere dubitationes omnibus alijs. Quidni hac ratione voca uerit coelos, organa mundi? quia inter simplicia corpora, quę mundum constituunt organica sint, &sic mundi structuram faciant, quae non esset ea, quae est, nisi ipsa naturę Domina talia essent, qualia sunt.