Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 97
Unproofread scanNot analysed yet
Habent hi, &illi varios Auerrois locos, quibus se fulciunt, &tuentur, quos non accumulabo: quandoquidem distincte haberi possunt apud Achillinum 3. de Orbibus: apud Zimaram in quaestioAchillinus &Zimara. ne de triplici causalitate intelligentiae, &sparsim in tabula: &apud alios plures, qui aut Zimaram, aut Pomponatium audiuerunt, &sunt secuti istorum doctrinam. Adducam tamen pro singulis vnam, aut alteram rationem, quae ad rem faciat, quam intendo. Qui negant informationem, haec praecipue dixerint. Argum. negam tia informatio Aristoteles 8. Physicorum ostendit, primum motorem esse nem coeli. penitus a materia separatum, quod difficulter quis explicet, Primum ex 8. Physicorum. quomodo possit seruari, si intelligentia est forma informans coelum. Quamuis enim nihil recipiat a coelo, vt isti profitentur, nihilominus habet relationem naturalem ad illud, &se Secundum ex habet vt aliquid illius. Amplius, aiunt, ibidem dicitur, quod eodem. fit velocior motus in circumferentia, quia motor est magis ibi, quam alibi. Si intelligentia informat, aequaliter informabit, nec magis ibi, quam alibi. Quod si effectiue solum se habet, dictum est rationabile, quia hic magis viget actio, quam ibi, quia recipiens ibi est majus. Et in eodem 8. non agnoscit Tertium ex eodem. Philosophus aliam compositionem in corpore circulariter moto, quod est coelum, quam motoris, &mobilis. Quare vanum creditur, velle componere intelligentiam cum orbe aliter quam ratione motoris &mobilis. Habent etiam pro valiQuartum. do argumento, quod mouebitur per accidens intelligentia si coelum informat, quod postea suo loco a nobis erit considerandum. Habent dictum Auerrois 8. Physicorum commento Quintum ex Auerrois di37. quod mouens est prius moto secundum definitionem cto. &secundum esse. Quare dicunt oportere, vt sit prius secundum existentiam, quod non erit, si informet, quamuis non cau setur. Nescitur etiam ab istis, quomodo intelligentia possit dare esse corporeum, cum sit penitus incorporea, &indiuisibilis, quomodo non sit imperfecta, si est componibilis cum materia ad constitutionem compositi. Habent alia multa, sed haec praecipua. Sunt autem &ex parte aliorum, qui volunt, intelligentiam esse formam coeli, praeter Auerrois auctoritates, rationes non inualidae. Est textus 24. 2.