Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 98
Unproofread scanNot analysed yet
de Anima, vbi habet Aristoteles, quod quando vnum inest alicui propter duo, alterum illorum est materia, alterum forma. Vt esse sanum inest animali propter sanitatem, &propter corpus, ergo vnum forma, quod est sanitas, alterum materia, quod est corpus. Sic, di cunt, coelo inest motus propter duo, propter intelligentiam, &propter orbem, ergo vnum materia, quod est orbis: aliud forma, quod est intelligentia. Difficile postea putant esse, hoc intelligere, quomodo det operationem, non det esse. Siquidem operatio indicat essentiam; motus, subiungunt, qui est operatio naturae, indicat naturam, ergo, si ab intelligentia est motus coeli, oportet illam fieri coeli naturam, quod nequit esse, aiunt isti, nisi per informationem. Rationes igitur vtrinque validae. Est dictum Philosophi considerandum 8. Physicorum textu 28. de mouente in animalibus, cum ait: Non esse ignotum, quod ab aliquo moueantur, sed quaeri, quomodo se habeat de mouente in illis. Aliquibus enim videtur, quod sit de illis, vt de nauta in naui; innuit autem tunc Platonem, quem postea reprobat primo de anima. Quare videtur dicendum, quod si mouet, dat esse. Et inquiunt, quod dicere, formam dare operationem, non autem informare, est dictum consonum dicto Platonis in Alcibiade, quod homo sit anima vtens corpore. Sic enim coelum circulo mobile erit intelligen tia vtens orbe, qualem formam in Aristotele credunt esse impossibilem. Non videtur praeterea posse dici coelum a se ipso motum, nisi sit essentialiter compositum ex principio, a quo mouetur; &,si possumus dicere operationem prouenire a principio, quod non sit de rei substantia, operatio non erit sufficiens medium ad naturam inuestigandam, &ad rei operantis substantiam declarandam, quod vbi tollitur, actum est de omni Quintum ex scientia. Omnino in hac controuersia puto ego demonstrati2. de Anima. ue dici ex 2. de Anima, mouens coelum debere esse illius formam, loquitur enim ibi de forma, quae sit quod quid erat esse, quae est informans. De qua forma dicit textus 26.