Latin
iii
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo iii
Unproofread scanNot analysed yet
titulos euectus, quo grauiora ob tuam ipsius praestantiam onera subis, eo semper illa gloriosius sustines, nullumque Magistratum non auctum tua virtute, atque amplificatum relinquis. Quapropter, cum summo Principi simillimus sis, nedum haereditario, sed proprio etiam quodam iure obseruantiam meam ad te deuolutam sentio. Non vereor autem, quin tu tenuitatem, benignitate rependens, consueta animi magnitudine mecum agere velis, &eandem cum fratre erga me voluntatem cupias exercere. Quo fit, vt has meas de Coelo, re praestanti, &scitu dignissima lucubrationes tibi in praesens dicare non dubitem: scilicet, non tam, vt meis scriptis nomen tuum praescribam, quo importum homines, tempusque ipsum nulli parcens rei, ab illis facilius temperent; quam, vt profitear, me multis a Sereniss. fratre tuo beneficijs affectum pro illis tibi superstiti duplici nomine gratiam debere: neque enim id alia ratione cumulatius possum.