Latin
iv
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo iv
Unproofread scanNot analysed yet
Tu igitur pro tua egregia humanitate, propensionem hanc meam non aspernaberis; sed dum ego te patronum, &industriae meae fautorem exopto, lubens labores hosce aequi bonique consules. Vale, &diu felix viue. Patauij Prid. kal. Octobr. MDCXIII. ECTOR hoc te monitum volo: me in hoc opere scribendo doctrinam Aristotelis, eiusque Philosophiae principia sequutum; vt nihil mirum, nonnulla hic ad Philosophi alioqui eximij mentem dicta Christianae fidei, ac veritati aduersari, quae tamen possunt rationibus naturae principijs innixis facile conuelli.