Latin
ADDITAMENTA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 111
Unproofread scanNot analysed yet
ADDITAMENTA CVRAS POSTERIORES CAROLI CLVSII. Quorum quadam ab ipso memorantur, sed non describuntur, quadam ad ipsum missa, Curis suis Posterioribus adiungere nequiuit morte praeuentus; quaedam, quia eiusdem argumenti erant, à nobis addita sunt. HOXOCOQVOMACLIT. AM nomen huius herba magnam affinitatem habeat cum Quamoclit (cuius iconem delineari curauerat paullo antemortem suam Cl. &Piiß. Mem. Carolus Clusius, cuiusque descriptionem à Fabio Columna editam Curis Posterioribus inseruimus, vt videre est pag. 4 &5.) eius qualemcumque descriptionem (sine icone tamen, aut delineatione vlteriori) à Clariß. Ioach. Camerario in Horto suo medico factam, hîc locum habere voluimus. Ea autem est talis: HOXOCOQVOMACLIT (sub quo barbaro vel Indico nominae fuit Florentiam, &inde ad nos missa) folia habet propemodum Fraxinellae: vel potiùs eodem ferè modo quo Cassia siliquosa prodit, nullo in costae extremitate imparitatem faciente folio. Caules &ramuli, &foliorum orae rubent. Flores flaui sunt, Cassiae floribus similes. Hinc emergunt siliquae oblongae cylindraceae, exteriùs per maturitatem fuscae, intus purpurascentes, fuscis granis distentae. Radix nigro cortice obducitur: quo abraso, flauescit; &fibris plurimis constat: viuitque sex tantùm menses, gelu impatientissima planta, &apticum vulturnoque expositum locum desiderans; alioquin nec flosculos explicat, nec spem frugis facit. Odor illi grauissimus, &planè abominandus: sapor subdulcis, non ingratus, cum aliqua adstrictione, paenè vti Chebulorum, minùs tamen adstringens: radicis verò amarus, &Polypodii saporem repraesentans, cum dulcedine aliqua, nisi quòd non ita filiceum quiddam sapiat.