Latin
ADDITAMENTA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 112
Unproofread scanNot analysed yet
Folia explicat oriente sole; cadente remittit, &in se contrahit, vt peritura videatur qui antea non obseruarunt: &hoc quidem cum aliis quibusdam leguminosis habet commune. Sed hoc inprimis notatu dignum, alarum cauis, quâ parte caulem amplectitur latior costarum extremitas, innasci verruculas paruas rubentes, quae intensissimo aestu exudant liquorem candidum, purum, pellucidum; vt minutas margaritas referret, si paulo maior eius copia emitteretur. Viscosus is est, ac dulcissimus; ideoque à muscis auidissimè expetitur. Inesse huic plantae vim quandam planè peculiarem, nemo negarit, qui semel attentiùs paullò ipsam considerauerit. Haec Camerarius: ex quibus verbis facillimè cuiuis discrimen quod inter duas has peregrinas plantas (Quamoclit nempe &Hoxocoquomaclit) est, liquere poterit.