Latin
HELIOCHRYSON
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 121
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus differentiis nonnulli coniiciebant hanc Aloëm diuersam esse ab ea quam illi authores depinxerunt, atque Marinum Semperviuum vocitandum sunt arbitrati. Christophorus à Costa Aloëm Semperviuum marinum appellatam scribit, quae conseruatur virens toto anno. Quare haec planta Aloë est &verè dici potest. Superest vt hominum solicitis studiis satisfaciamus: Forsan caulis hic omnium sententiâ incrementi celeritate prodigiosus, significat miram huius nobilissimae Ciuitatis pietatem &diuini cultus miram obser uantiam, aut grandes doctrinae fructus qui in dies magis ac magis crescunt laboribus doctorum pietate insignium, quorum numerus maximus in hac ciuitate excellit. Aloë corpori Christi conseruando reuera incorruptibili ab amicis illius opinione magis, quàm necessitate fuit vsurpata. Non enim passus est deus sanctum suum videre corruptionem. Potest ergo Aloë rerum diuinarum &sacrarum conseruationem nec non incrementum significare. Physici limitibus naturae contenti, huius effectus rationem reddent suppositis effectuum naturalium causis; quarum prima est materia: Haec namque Aloë centum annis nata multam &copiosam materiam accumulauit. Secunda est efficiens: Aestas namque huius anni fuit calidissima, &siccissima. Si autem ad vim causae efficientis accesserit patientis praeparatio, inde facilè effectus emerget. Hic igitur materia multa collecta fuit, quae calore rarefacta, cùm crassa sit, Naturae occasionem praebuit caulem producendi ad hanc quam conspicimus magnitudinem admirandum. Hoc breui describere volui, Generalis Illustras, quo aliquam mei in te obsequii partem persoluerem. Vale. IVNCVS INDICYS porosus. Ex Orientali Indiâ, aut illi adiacentibus insulis adferri in has regiones solet mirum quoddam iunci aut viminis genus, quod Clarissimo Clusio saepe visum, sed nondum descriptum, quia à nemine veram aut accuratam eius historiam nancisci potuit. Quam etiamsi nec hoc tempore habeamus; tamen eius mentionem fieri hîc debere, monuerant nos quamplurimi, qui illud à Clarissimo Clusio non memoratum nedum descriptum esse mirabantur. Videtur autem hic iuncus viminis vsum in locis vbi crescit habere, adeò tenax, lentus ac flexilis est. Color autem eius pallidus, aut subluteus est; longitudo trium, quatuor aut plurium interdum pedum; crassitudo qualis communi asparago; sine vllo nodo aut geniculo, adeò vt iuncum hac in parte magis quàm arundinem referat: substantia autem interior adeò porosa est, vt si quis ori admoueat vnam extremitatem huius viminis, eique vel leuiter tantùm insufflet, flatus seu halitus ex altera extremitate statim erumpat.