Latin
HELIOCHRYSON
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 122
Unproofread scanNot analysed yet
quod facillimè apparebit, si quis extremitati vlteriori saliuae aut liquoris quippiam illinat: simul enim ac quis vna extremitate insufflaturus est, dicto citiùs bullae ex altera subsilient, pulcherrimo &propemodum stupendo spectaculo. Quem praeterea vsum habeat, aut cuius stirpis pars, caulisne, an vimen, an iuncus, an arundo, an aliud quidpiam sarmentum sit, hactenus ignoratur. Adeò negligentes fuerunt illi qui illud ex India Quam culpam illos qui posthac ea loca in has regiones attulerunt. adituri sunt, euitaturos spero. Caeterùm ob porosam illam substantiam huius viminis, suspicari quis posset, fortassis illud caulem aut pediculum esse cuiusdam aquaticae &altissimas radices in lacustribus locis agentis plantae, qualis in Batauiae &vicinarum regionum paludibus est Nymphaea, cuius folia &flores interdum longissimis porosis pediculis innascuntur, &superficiei aquarum innatantia, illo tamen caule seu pediculo radicibus suis inhaerent, &inde alimentum trassunt. Sed an tale quid eueniat in Indico hoc vimine, supicari licet, vt dixi; affirmare non licet.