Latin
EXCERPIA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 128
Unproofread scanNot analysed yet
In Guinea circa promontorium dictum Cabo Lopex Consalues, idem Vander-Hagen conscensa scapha cum aliquot è sociis suis naualibus aduerso flumine nauigans versus oppidum Vlibatto, deprehendit in dicto flumine multos Hippopotamos seu Equos marinos, dimidio maiores quàm sint terrestres nostri equi; qui ab Aethiopibus ibidem capiuntur &in cibum assumuntur. Quin &in ipso oppido plurima horum equorum capita monstrabantur: è quibus &aliquot dentes mirandae magnitudinis à comitibus eius relati sunt. In mediterraneis eiusdem regionis reperiuntur plurimi Bubali, aut potiùs Buffali siluestres, nec non &elephanti, quos ibidem frequenter pascentes videre est. Ad dictum promontorium, inter insulam Corisco visebantur eo tempore admodùm multae Balaenae immanes, persaepe tam nocte quàm die haud procul à nauibus emergentes, cum admodum horrendis aquarum eructationibus: sed tamen nihil damni ab ipsis vlli istarum nauium illatum fuisse, testantur omnes. Nautici nihilominus socii, duo aut tres simul in vnum ex istis Cetis collineantes, sclopis suis maioribus petentes caput, tetigisse quidem id se compererunt; sed an eos laeserint ignorabant: nam ab ictu percepto merserunt se sub aquis dictae Balaenae: nec postea vnquam magis comparuerunt. Iuxta insulam De Maye, secundâ Nauigatione socii nauales ex nostrâ classe sagaenae vnico tractu 436 grandiores pisces ceperunt, illius generis quos Capitones quidam Latinè, Itali Cefali, Hispani verò Lissas de Mar, nostri autem Harders vocant, admodum pingues &saporis gratissimi; quorum quidam duos pedes longi erant; sed minimi, pedis longitudinem ferè attingebant. Inter insulam Anabon &Capo Loper. Consaluex plurimos vermes viuos aquae supernatantes deprehendimus, quorum quidam duos, aliquot tres, quatuor, quinque &sex pedes longi erant. Aues in uaCirca Samatram, eâdem Nauigatione secundâ, aues quaedam, vonem decidentes.