Latin
EXCERPIA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 129
Unproofread scanNot analysed yet
lando forsitan defessae, ita cicures in naues deciderunt, vt manu à sociis nostris naualibus caperentur: erant autem è Larorum &Fulica rum genere, aut quas nostrates Zee Meewen appellant, longis rostris, &pedibus anatinis, quae pisciculorum capturâ viuebant, sub aquis se mergentes: quas tamen esu non iucundas Nauarcha deprehendit. Tertiâ Nauigatione, gr. 34. p. m. non procul à Promontorio Bonae Lari aut Spei, Cabo d Esperanca dicto, plurimi varicolores &maculati Lari gauiae. conspiciebantur. In Insulâ Samatrâ inueniebatur arundinis Indicae admodùm mi-Arundo Indirabile genus, variè se circum arbores vinciens, &contortiplicatim ca. crescens, centum, ducentarum, imò trecentarum &plurium orgyiarum longitudine, ita vt eius origo nec finis deprehendi vix posset: quod valdè accommodum erat circulis vasariis conficiendis, quibus vasa reuiebant socii nauales Locustae. In reditu è S. Helenâ multae rufae subalbidae locustae visebantur aquae innatantes; quarum &quaedam in naues ipsas aduolitabant. Circa Lineam Aequinoctialem, secundâ Nauigatione, ita reluceLux superficiem maris ilrę &scintillare superficies maris visebatur, vt apud nos hiberno tem lustrans. pore viae niue plenae resplendere consueuerunt: tantumque lucis ac puppim nostram se expandebat, vt ad interiora vsque nauis pene trans, totam eam illustraret, haud secus ac si laterna cum candelis ac censis de clauo pependisset. Quae res multis rei nauticae veteranis mira videbatur, qui nihil tale vmquam vidisse meminerant: Aliqui tamen ex iis qui Guineam versus saepiùs nauigauerant, illud ipsum sibi interdum vsuuenisse memorabant. Caecitas subEâdem secundâ nauigatione, circa insulam Coruos &Fayal, re itò oboria. pente inter socios nauales Nauarchae Vander Hagen caecitas subita nea oborta est, aut oculorum obfuscatio; quae indies ita increscebat, vt quatuordecim aut quindecim ex ipsius sociis repentino hoc malo correpti fuerint; quod propriè nyctalopia dici debebat: nam simulac obuesperascere incipiebat, adeò obfuscari ipsis &obtenebrari visus deprehendebatur, vt ne minimum quidem prospicere possent; adeoque ad nocturnas vigilias obeundas prorsus inutiles, imò ad reliqua quaecunque naualia officia ineptissimi redderentur.