Latin
EXCERPIA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 130
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiâ Nauigatione, Nauarclia naui cuidam obuius factus est circa Socatara, cuius domini erant aliquot Arabes: quam cùm nullis Lusitanorum mercibus oneratam esse videret; à patrono eius donatus fuit aliquot fructibus nostro caelo ignotis; &inter caeteros vesica quadam vuis passis agigartis plenâ, id est, quae vinaceis seu seminibus carebant; alioqui admodùm dulces &gratissimi saporis erant. Eâdem Nauigatione in flumine lacatrâ plurimos raros incognitosque nobis pisces ceperunt, aduerso flumine subnatantes; quos non edules deprehenderunt: Vbi &plurimos crocodilos conspexerunt: ex quibus vnus nido suo insidebat, ibidem immotus manens, donec à praeternauigantibus verbere aut ictu conti naualis abigeretur. Mense Iulio, eâdem nauigatione, haud procul ab insulâ Bandâ, singulis noctibus mare albescere deprehendebatur instar lactis serosi aut ebutyrati, vt vocant: &,vt accolae istius maris narrabant, quotannis haec mutatio circa idem illud tempus accidebat, quae ipsa mutatio illis idiomare vernaculo Aper puty, id est, Aqua alba dicebatur: perduratque hic color vltra mensis vnius spatium: post quod tempus solitum suum colorem recipit mare. Nec hoc vllibi accidere videas, quàm circa insulas dictae insulae Bandae adiacentes; ita vt mutatio ista prope Ambonam vix animaduerti queat. Circa hoc tempus praecipua est tempestas colligendae Maci, &Nuci myristicae idonea: quarum arbores tamen quotannis ter fructus ferre conspiciuntur. Caryophylli, vt eâdem tertiâ Nauigatione praecipuè didicerunt, crescunt in Ambonâ in altis arboribus, Pyro nostro non dissimilibus: quae nunc maiori copia ibidem reperiuntur, quàm vmquam antehac; ex quo nimirum tempore Lusitani eius dominium occuparant; quod ferè quadriennio antè euenit, quàm dictâ regione Nauarcha Vander.