Latin
MEDICINAE PROFESSORIS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem longa aetate &annorum decursu fessus, postquàm iam explesset annum octuagesimum quartum, extremum clausit Clusius diem. Vir, absit inuidia dictis, paucis conferendus, vitâ innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito sanctissimus, &,vt, verbo dicam, prisci moris &aeui. Hîc agnosco libens diuinam tuam, beate Scaliger, ac praesagam mentem. recordor enim, cùm paullo ante obitum tuum Clusius per internuntium sese excusaret quòd valetudine impeditus inuisere te aegrotantem non posset, respondisse te, Viueret, valeret tantisper; breui se visuros iterùm in beatorum sede. Verus, ab nimium verus vates: quantulo enim tempore Clusium praecessit ingens illa anima? vix altero elapso mense fidissimum suum sequitur assequiturque Scaligerum Clusius. Quàm forti verò ac constanti animo fatum suum excepit? quàm placidè supremum illud momentum &quàm auidè captauit? Quidni verò captaret homo in Christi Seruatoris scholâ enutritus, &in spem beatae resurrectionis erectus? meminerat probè, animoque suo proculdubio tunc voluebat, dictum illud lobi, consolationis plenissimum: Scio quòd Redemptor meus viuit, &nouissimo die de terrâ surrecturus sim &rursus circumdabor pelle mea, &in carne meâ videbo Deum. reposita est haec spes mea in sinu meo.