Latin
MEDICINAE PROFESSORIS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Talem tantumque Virum amisimus, Auditores; cuius sanè beatitudini vti nos inuidere impium planè foret, ita rursus nostrum nos lugere casum nulla vetat religio. Te quidem, ô beate Clusi, &fortunate Senex, non est quod lugeamus, qui sempiternâ apud superos iam frueris gloria: &apud nos in summâ nominis celebritate vixisti, viuesque etiam post fata aeternùm: eos verò attigisti annos quos nostrum aliquis vix sperare auderet. Et quid si non artigisses? noras mortalium conditionem, cui nasci contigerit, mori restare; interuallis nos distingui, exitu aequari: vt que mori neminem contingit qui non vixerit; ita nec viuere aliquem posse, qui non sit moriturus. At verò nostram nos dolemus iacturam, nostrum totiusque reip. litterariae irrecuperabile damnum.