Latin
LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 17
Unproofread scanNot analysed yet
TVLIPA PERSICA. Pag. 150. cap. X. sit Tulipa Persica, deinde Byzantina altera: atque considerandum an ea non sit Cretica Caccini: tandem post Mempelianam agendum etiam de ea quae in montanis Placentiae, hoc modo: Ad calcem capitis IX addi potest descriptio Tulipae Persicae, aut ex ea nouum caput X faciendum: ita vt Tulipa Byzantia altera caput XIoccupes. Tulipae autem Persicae haec est descriptio: TAMETSI Herbariae rei studium ad summum culmen peruenisse videatur, singulis tamen ferè diebus, nouae alicuius, nec adhuc à quopiam descriptae plantae cognitionem adquirimus: adeò infinitum est hoc studium. Tuliparum certè cùm praecocium, tùm serotinarum, summa varietas ab his qui nostro saeculo rei herbariae operam dederunt, eorumque qui Plantarum historiam scripserunt, est obseruata, atque quotidie adhuc obseruatur: semine enim quanta varietas colorum adquiratur, verbis exprimere vix aliquis queat: nullus tamen hacte nus illius meminit, quae paucis abhinc annis ab Asia in Europam est translata: primusque omnium talem reperiri, me (quo est candore monuit Nobilis vir Florentinus Matthaeus Caccini, qui licet ante quadriennium dumtaxat ad hoc studium applicare coeperit animum, adeò sedulus &diligens fuit, vt nunc hortum habeat selectissimarum plantarum copiâ instructissimum. Is anno Christi sex centesimo sexto supra millesimum, extremo Februario accipiebat Constantinopoli Tulipae cuiusdam nouae aliquot bulbos satis pusillos, quos è Persia allatos esse scribebat qui ipsi mittebat: hi, licet adeò pusilli, &longiore vecturâ satis adflicti, sequente nihilominus Aprili elegantissimum florem protulerunt, bipedalis longitudinis cauli subnixum: cuius iconem viuis coloribus expressam, cum bulbulo sub extremum Iulium ad me mittebat; ego verò extremo Septembri accipiebam: is terrae creditus comprehendit, licet toto bimestri in itinere haesisset, nec sperassem adeò exiguum bulbum (vt qui exiguae nucis auellanae magnitudinem non excederet) florem producturum. Quia porrò plantam florentem videre mihi contigit, eius historiam describere, atque iconem, quam in lignea tabella exprimendam curabam, Lectoris oculis proponere volui. HVVS, HVIVS itaque anni Tulipa Persica pracox. M.DC. VII. Aprilimense, cum praecocibus Tulipis, florem dedit mea plantula, Septenbri praecedente, vt dixi, terrae commissa: eam tamen altitudinem non adquisiuit, quam N. V.