Latin
LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 18
Unproofread scanNot analysed yet
suam habuisse scribebat, (etenim propter imminentem hiemem quam asperiorem futuram metuebam, fictili vasi credideram;) sed pedalis longitudinis caulem dumtaxat protulit, satis gracilem, quatuor foliis non valdè latis praeditum; imò arigustis, &Narbonensis Tulipae foliorum latitudinem haud superantibus, non adeò tamen virentibus, &ad praecocium Tuliparum colorem magis accedentibus ac carinatis: qui supremâ parte florem sustinebat delicatulum, Narbonensis vel Hispanicae Tulipae flore paullò maiorem, (quin altiùs assurgat, &maiorem florem libero loco nata proferat planta, non dubito; sed qualem mea planta in angusto loco adseruata habuit, describo) sex foliis binas vncias longis constantem, quorum terna exteriora paullò longiora &mucronata, foris quidem suauerubentis coloris, oris tamen albis, internè verò prorsus albis. tria autem interiora folia, quae aliquantulum breuiora, mucronem habebant nonnihil orbiculatum, niueique planè erant candoris: omnium autem vngues purpureâ maculâ insigniti: stamina nigra, apices etiam nigri: bulbi cortex foris nigricans &fuscus, interiore parte molli lanugine fusci &quodammodo ferruginei coloris obsitus, quali ferè Rhododendri siue Nerii semen est, aut castanearum cortex ipsum nucleum tegens.