Latin
NARCISSVS IVNCIFOLIVS MINOR
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 24
Unproofread scanNot analysed yet
NARCISSVS IVNCIFOLIVS ALBO FLORE. Ipsi verò calci eiusdem capitis XII addenda haec verba ex Appendice Altera: imò illos ipsos nullo modo auctos anni à Christo nato millesimi sexcentesimi asperum gelu, quod Februario mense valde apud Belgas saeuiit, prorsus corrupit, cum plerisque aliis rarioribus plantis. Hisque subtexenda &haec: At anno Christi millesimo sexcentesimo secundo missi sunt quidam Narcissi à doctissimo Venerio tali nomi ne insigniti, atque eodem anno &sequentibus aliquot à rhizotomis Gallis etiam allati, quorum tamen folia prorsus iuncea non erant, longè tamen angustiora quàm reliquorum Narcissorum: quorum flores mihi videre non contigit: imò quaedam plantae integro anno latuerunt: deinde asperrima hiems annum Christi MDCVIII subsequuta, prorsus corrupit. NARCISSVS IVNCIFOLIVS ALBO FLORE REFLEXOPostea subsequatur Narcissus lunci folius flore albo reflexo, descriptus in Appendicis alterius Auctario: cuius descriptioni &haec attexantur verba: Simili appellatione praeditos bulbos annis Christi MDCV &MDCVI etiam venales attulerunt tres rhizoromi Galli, à quibus ego &alii aliquot redemimus: ii in terrâ statim repositi, magnâ ex parte pro dierunt quidem, sed nullum florem tulerunt; vt incerti simus, qualis futurus fuerit: anno etiam insequente quo terrae crediti fuerant, latuerunt prorsus, nec vllum folium tulerunt: anni autem MDCVIII asperrima hienis omnes sustulit, &alias plerasque rariores. His subnectenda, aut potiùs pag. 162 ante sectionem CETERVM hi so res, &c. inserenda est descriptio sequens Narcißi lunci folii pleno flore: NARCISSVS IVNCIFOLIVS PLENO FLORE. RARISSIMA est haec planta: propterea mirum videri non debet, si qui eam possident magno aestimant. Ego quidem iam ante plures annos similem plantam reperiri intellexeram apud nonnullos meos Belgas, qui rariorum plantarum culturae dant operam; nunquam tamen ab eis impetrare potui, vt aut ipsius plantae flores vel iconeni, multò minus plantam conspicerem; cupiebam enim illius historiam, vti aliarum variarum stirpium, in publicum proferre, re, quandoquidem nullum eorum qui plantarum Historias scripserunt eius meminisse videam.