Latin
NARCISSVS IVNCIFOLIVS MINOR
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 25
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem nuperrimè Nobilis Vir Matthaeus Caccini Florentinus, (quem huiusmodi plantam habere, ex horti ipsius Indice cognoueram) rogatus vt meo voto satisfaceret, &iconem suis coloribus expressam, atque ipsius etiam plantae caulem tres flores è membranacea vaginula prodeuntes sustinentem, praecisum, hoc anno millesimosexcentesimo octauo mittebat: ex quibus &aliquot quas adliciebat notis, hanc historiam concinnare, &icon eius vt in lignea tabella exprimeretur curare potui, quae hîc adponeretur. Narcissus iuncifolius pleno flore. E radice bulbosa &infimâ eius sede multis fibris firmata instar Narcissi iuncifolii vulgaris, profert haec planta quaterna aut quina folia, surrecta, laeuia, angusta, viridiaque, qualia Narcissus iuncifolius vulgaris: inter quae assurgit, vt in illo, caulis rectus, enodis, viridis, satisque firmus, summo fastigio sustinens membranaceum quoddam inuolucrum siue vaginulam, vt reliqui Narcissi, è quo exilit vnicus interdum, nonnunquam plures flores oblongiusculo gracilique pediculo inhaerentes, &multiplici foliorum texturâ constantes, coloris prorsus aurei, &diuersae omnino à vulgari formae, vt qui longiore illo tubo atque etiam calice carent, &statim ab extremo pediculo confertim oriuntur, vt in Anemones latifoliae pleno flore, eleganti sanè spectaculo: nullum autem semen ferre arbitror, quòd nodo illo careat qui sub flore in vulgari conspicitur, &tandem in caput trigonum formatur semen continens: sed adnatis eius propagationem fieri verisimile est; vnde eius raritas. Nam qui iconem &flores mittebat, mihi significabat neminem huiusmodi plantam habere Florentiae praeter se; &se dolere quòd bulbum communicare non posset, quia vnicus illi esset, isque nullâ propagine auctus.