Latin
PSEVDONARCISSI FLORE ALBO VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
PSEVDONARCISSI FLORE ALBO VARIETAS. In Pseudo- Narcisso albo flore binas differentias obseruabam: vnam altiùs assurgente caule, cuiusque flos oblongior angustiore tubo constabat: alteram humiliore caule praeditam, cuius flos breuior, &tubus laxior; vterque tamen oris inaequalibus &paullulum simbriatis: alioqui foliis &bulbo non discrepabant. Sed &eius cuius caulis altior &flos angustiore longioreque tubo praeditus, mihi nata est planta, quae florem protulit album quidem, sed ad ἀχρόλευκον colorem tendentem.