Latin
VARIETAS PSEVDONARCISSI PLENO FLORE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 27
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum porrò qui simplicem florem gerunt, praeter vulgarem vbique obuium, atque maiorem &minorem Hispanicum, quorum in Plantarum Historiâ memini, loachimus Venerius plantam mitte bat è maiori genere, quam Aurioles ab incolis nuncupari scribe bat: ea florem longè ampliorem atque laxiorem habebat, quàm maior Hispanicus: cuius color non valdè dissimilis vulgari: binos item alios eiusdem formae &magnitudinis cum vulgari; quorum vnius sex folia tubum amplectentia exalbidi erant coloris; tubus sescunciam longus, angustior, &per oras simbriatus, aurei coloris, sex stamina flaua continens, protuberante in medio longiusculo stilo: alter sex foliis flauis constans vt vulgaris, tubo verò simili cum spraecedente, angusto &simbriatis oris praedito, qui continebat stamina &stilum priori similia. horum vterque spinae appendicis florum odorem referebat, &Aprili florebat. Rhizotomi Galli etiam genus adferebant non dissimile vulgari, quod pro Narcisso duplici flore flauo supponebant: quam fraudem dumtaxat anno millesimo sexcentesimo octauo deprehendimus, flore qui eo anno apertus est, fucum &imposturam prodente. Alius est praeterea his, atque etiam vulgari praecocior, cuius quidem forma similis reliquis, sed color elegantior &magis viuidus, tubus etiam paulo angustior. Hinc demum redeundum est ad Sectionem Scribebat, in dictae Appendice Altera: eiusque sim attexendus Pseudonarcissus albo flore, descriptus in Appendicis Alterius Auctario: &eius descriptionis calci sequentia verba sub nectenda: