Latin
INNOCENTISSIMAE ANIMAE, AC
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 33-3
Unproofread scanNot analysed yet
CVRGE Pater Florum, si quis tibi sensus in vrnâ
Qua te Lugdunum continet, atque fouet
Magne senex CLVSI, qui maior APOLLINE quouis
Ingenio es, caeptis addito summa tuis;
Nam nisi prima tui pars est exacta laboris,
Quam decorat lauro plebsque sophusque suo:
Orbibus ex motis toto nostro orbe Batauus
Materiae Oceanum suggerit Indipeta,
Quos ego! ni charum patris caput effera Morta
Fortior omni herba contumulasset humo
Nil torrens terrere ignis, nil tristia Ponti
Flustra, &Hyperboreae vis violenta niuis:
Plurima lustrato retulissem munera mundo
Indeclinati maxuma pars operis.
Claue etenim nemus hoc Naturae vt APERTArecludis,
Vt moto pateat cardine porta satis.
Te duce subsident mundi miracula montes
Tesquâque, quae &nullâ sunt adeunda viâ.
Saltibus &sese quaecunque receßibus abdant
Telluris censu diuite deliciae,
Concedis
(oncedis nostris etiam reperirier hortis