Latin
INNOCENTISSIMAE ANIMAE, AC
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pannoniam, atque Indos, Spanica regna simul.
Lugduni locus est superans vel Adonidis, iste
Monstrat opes Pannon, Inde, &Ibere tuas.
Hunc meus Hippocratis Flos, Vesallque Medulla
PAVIVS arctauit dispositâ serie,
Magnificum cimelium opum, admirabilis arte
Nostra; &qui CLVSI cludere dignus opus.
Dispeream, Hippocrates! si quisquam dignior alter
Tangere Phoebaeo tanta Vireta pede.
Verùm ignosce Senex multo quòd membra labore
Lassa satis, placidum nactaque morte locum
Ad solitos reuocem ingratus, demensque labores;
Nam mea mens peccat turbida, morte tuâ.
Mens redit! ô requiesce senex, tibi gratia honosque
Debita, perpetuae surget ab ore tubae;
Surgere te CLVSI nec opus, nam parte superstes
Es potiore tui; PAVIVS euigilat.
Deciduum sequitur florem submissus eâdem
Stirpe, quod haud certas commonet esse vices.
Caesaribus charus vernanti flore iuuentae,
Et fructu senii gestiit ipsa Schola.
Abs ipso Senio sumpsit tua gloria vires,
Gloria quae nullâ est interitura die.
Fatalis lustris eadem labentibus orbi,
Atque operi. Manes viuite Clusiaci.
XPONOBIS QVInq Ve OCtenos, qvat Vorq Ve peregerat annos CLVSIVS Vt Mensis Labit Vr, ad sVperos pertaes Vs terras penetra Vit CLVIIVS hortos, LVX Vbi perpetVo Vere trahenda potens. Augerius T. F. Clutius. Viro nominatissimo,