Latin
HYACINTHVS MAVRITANICVS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 38
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem Hyacinthi genus planè mihi persuadeo illud esse, cuius memini cap. XXX. Lib. II. Hist. Plant. quodque loannes Robinus Christianissimi Francorum Regis Henrici IIII. Simplicista in horto Regio alebat, à Serus magno Duce Hetruriae missum Regi cum plerisque aliis bulbis, cuiuso. iconem C. V. Lobelius in Rariorum aliquot Simplicium Appendice exhibet: magnam verò affinitatem habere cum meo Eriophoro Peruano, nemo diffitebitur; cuius tamen folia erant duplo latiora. Anno porrò millesimo sexcentesimo octauo me monebat Gu lielmus Boëlius rhizotomus diligentissimus, non fuisse necesse hunc bulbum ex Africa peti, quandoquidem circa insulam Gades, atque adeò in ipsa insula (vnde aliquot adferebat) satis copiosè nascatur; ex quibus locis &ei vicinis Nicolaus haud dubiè suos acceperat.