Latin
HYACINTHVS STELLATVS LILII FOLIO ET RADICE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
HYACINTHVS STELLATVS LILII FOLIO ET RADICE. Pag. 183. ante Sectionem TERTIO quaterna, &c. reponendus est Hyacinthus stellatus Lilii folio &radice, ex Appendice altera: eique subnectenda ea quae in Auctario eiusdem alterius Appendicis notantur: nempe Paragraphus CRTERVM anno millesimo, &c. cuius fini &hac verba subiungantur, (pest verbum corrupit.) omnes autem tam qui caeruleo praediti sunt flore, quàm qui albo, semen ferunt in triangulis capitellis, nigrum &crassiusculum, non splendens. Eadem pag. 183. lin. 18. &19. ipse paragraphus TERTIO, ita immu tandus: TERTIO quaterna aut quina sunt folia humi fusa, longa, carinata, dilutè virentia, Hyacinthinis valdè similia; sed latiora, &ad superioris foliorum latitudinem quodammodo accedentia. inter haec, &c HYACINTHVS STELLATVS, à Porreto. Eadem pag. 18. ante Sectionem QVARTVM, &c. Hyacinthus stellatus Porreti reponendus, cuius haec est descriptio: E crassiusculo &quasi nucis iuglandis magnitudine bulbo quaterna duntaxat promebat hic Hyacinthus folia latiuscula, Hyacinthi stellati Byzantini foliis non valdè dissimilia; inter quae quinque aut sex exiliebant dodrantalis longitudinis cauliculi, firmiores quàm in Byzantino, purpurascentes &striati, sustinentes è longis petiolis dependentes septem aut octo flores expansos, &sex foliis caeruleis constantes; ed by G constantes: quorum vena medium folium secans saturatior erat &quasi violacei coloris.