Latin
HYACINTHVS STELLATVS LILII FOLIO ET RADICE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 39
Unproofread scanNot analysed yet
floris vmbilicum occupabat trigonum capitellum virescens, exiguo stilo prominente praeditum, sex violaceis staminulis cincto, quorum apices nigri: flos Aprili aperiebatur, &tenuem quemdam atque euanidum odorem habebat: excusso flore trigona illa capitula maturitatem adepta pusillum nigrum semen continere deprehendebantur: radix autem non valdè dissimilis erat Hyacinthi sub autumnum flores proferentis bulbo. Eadem pagina, praecedenti Hyacinthi stellari descriptioni addi etiam potest sequens Hyacinthi stellati species. HYACINTHVS HISPANICVS STELLATO FLORE. HVIC Hyacintho, quem Nicolaus le Quelt anno Christi mil. Hyacinthus Hispanicum lesimo sexcentesimo quinto venalem in Hollandiam adferebat, &fallato flore. stellatum Hispanicum appellabat, similem antè conspicere non memineram: eam ob caussam illius etiam hoc loco mentionem facere voluiIs subsequente Vere terna aut quaterna produxit folia humi expansa, pedem longa, viridia, carinata, semunciam verò lata, atque sensim in mucronem desinentia: inter quae sub extremum Aprilem prodiit caulis dodrantalis aut paullo longior, viridis, firmus, sustinens ex interuallis octodenos vel vicenus flores, sex foliis stellae in modum expansis praeditos, coloris caerulei saturi, praesertim circa vmbilicum, nec valdè dissimiles Eriophori Peruanni floribus: è quorum vmbilico prodibant sex pallida stamina medium capitellum violacei coloris amplectentia: floribus succedebant trigona capitel. la; sed quale semen continuissent, mihi ignotum, quia ad frugem non peruenerunt, &radicem subsequens hiems corrupit. Pag. 184. sectionem Floret ita auge ex Appendice Altera: Floret cum Hyacinthum stellatum vulgari, hoc est, sub extremum Martium, vel etiam Aprili, paulo aestium. tamen seriùs vulgari: illius etiam semen, quod in trigonis capitibu nascitur, maturitate nigredinem &splendorem acquirit. HYACINTHVS STELLATVS AESTIVVS MINORPag. 185. ante caput XXXI. de Hyacintho autumnali inserenda Hyacinthi stellati aestiui historia ex Appendice altera. cuius descriptionis calci adde &hac verba: Hyacinthi aestiui flores subcaerulei dilutioris sunt coloris, &minoris adhuc dilutioris: cuius semine nata altera planta album protulit florem anno 1607, staminibus praeditum purpurascentibus; quem prorsus corrupit subsequentis hyemis asperrimum gelu. Hisque ipsis verbis suonecte descriptionem Hyacintni stellati aectiui minoris, ex Auctario eiusdem Appendicis Alterius: sed &illam auge subsequentibus verbis, (nimirum post verbum petitis.