Latin
CROCVM VERNVM CAPILLARI FOLIO
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 45
Unproofread scanNot analysed yet
erant etiam flores quorum repanda folia extremas oras habebant obsoleti coloris, circum verò maculam erant caerulea, terna surrecta folia vel prorsus saturi violacei coloris, vel dilutioris: aliorum flores prorsus violacei saturi, vel remissioris: quidam flores albo &violaceo coloribus varia ratione inter se mixtis constantes: quidam etiam quasi sericeo panno villoso coloris violacei contexti. omnes autem flaua illa macula in medio folio reflexo siue propendente labro insigniti, quam interdum albi radii ambiebant. Illud etiam obseruabam; geminos flores, hoc est binos, in singularum Iridum caulibus natos. Hanc autem adeò insignem varietatem seminio fieri non est dubium, quemadmodum etiam in plerisque aliis plantis quotidie experimur. Certè Hogelandus ex iis plantis quae ex albae semine sunt natae, sex aut septem habuit, quae MDCVIII florem protulerunt geminum, illum verò non niueum, qualem sperabat, sed totum caeruleum dilutiorem, praeter flauam maculam, labrum vt in aliis medium occupantem. Plantinianus porrò vnam plantam obseruasse ferebatur, quae rubrum haberet florem: eius sanè iconem inter alias aliquot ostendebat. Eam, licet vnica illi esset, biennio post Porreto se mittere scribebat, addito etiam illius semine: sed anno millesimo sexcentesimo octauo purpurascentem quidem potiùs quàm caeruleum, non tamen exactè rubrum, protulit florem. Ipsa autem sectio, qua eandem pag. 111. incipit TERTIAE, hoc modo immutanda est: HACTENVS de Iridibus bulbosa radice praeditis quae latiuscula habent folia egimus, nunc de illis quae angustiore sunt folio, nobis instituendus est sermo. Harum autem quae mihi primùm conspecta &cognita, Primaque dici eam ob causam meruit, quinque aut sex habet folia, &c. Pag. d by Pag. 212. lin. 4. legendum ALTERA, iam dictae Primae per omnia ferè similis, &c. lin. 15. quemadmodum &Primae, folia lin. 20. TERTIAM primùm conspexi Lugduni Batauorum lin. penult. in margine Iris bulbosa IIII. Pag. 213. lin. 5. nigricabat. Huic Quartae nomen dari posset. lin. 14. scio. Primam angustifoliam lin. 16. appellabant. Alteri à floris, &c. lin. 18. vocabant. Tertiae, quum Pag. 215. lin. 42. in XIII.