Latin
CROCVM VERNVM CAPILLARI FOLIO
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 46
Unproofread scanNot analysed yet
specie Iridis bulbosae sic legendum: capitula trigona oblongiuscula, instar ferè capitum versicoloris latiflorae, quae tamen primis aliquot annis nullum probum semen tulerunt: successu tandem temporis nonnullae plantae ex earum nucleis adquisitae semen ad maturitatem perduxerunt, è quo terrae commisso natae plantae florem matri similem protulerunt; vt existimarem in hoc genere nullam mutationem futuram, praesertim cùm viderem apud alios quibus semen communicaueram (multi enim ob floris elegantiam expetebant) plantas illo semine natas flores matri similes etiam protulisse: at è plantis quae anno Christi millesimo sexcentesimo tertio mihi natae, semine in peculiari capsa sato, nec ex ea erutae, vt certius quidpiam obseruare possem, binae quintum post annum florem dederunt longè à matre diuersum, non formâ quidem &foliorum numero, sed colore: nam tria repanda folia lutei siue flaui coloris fuerunt, aurea tamen maculâ in medio insignita, terna alata &bifida ligulam flauam tegentia subalbidum colorem habebant; terna verò surrecta &angusta subcaeruleum, medium tamen neruum per longitudinem excurrentem exalbidum: odor illius qualis in matre, hoc est perexiguus aut nullus: radix bulbosa vt reliquarum Iridum bulbosarum, pluresque nucleos ad latera generans. Floruit primo anno circiter quindecim dies ante illas quae latifoliae caeruleum habent florem, aut angustifolias Flauas: interdum etiam flores profert eodem tempore cum aliis, pro aëris temperie aut intem perie.