Latin
RANVNCVLVS PYRENAEVS ALBO FLORE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 48
Unproofread scanNot analysed yet
RANVNCVLVS PYRENAEVS ALBO FLORE. Pag. 237 ante Caput LIII de Ranunculo gramosa radice, reponenda est descriptio Ranunculi Prrenai albo flore, ex Appendicis alterius Auctario. RANVNCVLVS CRETICVS. Pag. 242 ante sectionem Et haec quidem, Ranunculi Cretici historia est inserenda, quae est in altera Appendice, hoc titulo: Ranunculus Creticus grumosa radice, flore niueo. Huic deinde addenda est descriptio Ranunculi Asiatici grumosa radice, flauo vario flore, à Caccino, quae est talis: RANVNCVLVS GRVMOSA RADICE, FL. V. FLORE, à Caccino. CVM Tulipa illâ Persicâ, cuius antè historiam dabam, grumosam radicem cuiusdam Ranunculi rari admodum, nec adhuc à quopiam descripti accipiebam ab eodem N. V. cui etiam floris ico nem suis coloribus expressam addiderat, ne similem reperiri dubitarem, tametsi negligentus à pictore expressam esse conquereretur, &propter temporis angustiam non potuisse magis perfectam mitti: ex notis tamen quas adscripserat, atque foliis quae mea planta binis sequentibus annis tulit, ipsam iconem emendandam, atque in lignea tabella delineandam curabam, vt sculpta lectoris oculit subiici posset: mea enim planta nullum adhuc florem dedit. Ex radice igitur multis grumis constante, qualis est Ranunculi. Tripolitani store rubro, prodibant initio terna aut quaterna solis longis pogle longis pediculis innixa, Ranunculus Asiaticus grumosa radice, flore flauo per oras incisa, &in tres rubris venis distincto. lacinias diuisa, quemadmodum in Tripolitano, dilutiùs tamen aliquantulum virentia: inter quae exiliebat cauliculus satis firmus, foliis in tenuiores &frequentiores lacinias diuisis praeditus, praesertim iis quae summum cauliculum ambiunt: summo verò cauli insidebat flos satis amplus, nouem foliorum simplici serie constans, orbiculato mucrone sese mutuò arctè contingentium &veluti scandentium, flaui ad viriditatem vergentis coloris, quae rubellis siue purpureis veni virgatim sunt distincta: medium florem occupari scribebat capitulo, quali in Tripolitano, eoque multis staminibus purpurascentibus cincto. an verò magis frugiferum sit quàm Tripolitani, me latet: sed quandoquidem eius radix aliis propaginibus grumosis augetur, bulbilli adnati seminis vicem supplent. Eodem autem tempore florere arbitror quo Tripolitanus; licet nihil adscriptum esset, &folia eius plantae quam habeo, praecociùs contabuerint quàm Tripolitani. Eadem pag. 24. lin. 46 dele munere. Pag. izec bys Pag. 245. lin. 48 lege Vienna. Pag. 251. lin. 18 fuit is annus Pag. 252. lin. 6. florem protulit anno MDC. Pag. 254. ante sectionem ABSOLVTA, addenda sunt sequentia, de variis speciebus Anemonarum latifoliarum: