Latin
ANEMONES LATIFOLIAE VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 50
Unproofread scanNot analysed yet
ANEMONES LATIFOLIAE VARIETAS. HABVIT porrò Ioan. Hoghelandus anno Christi MDCVII Anemonarum latiore folio plantas semine natas, quae eo anno primos suos flores protulerunt, in quibus summa varietas conspiciebatur; inter quas circiter quinquaginta, quarum flores omnis ferè generis coloris duplicata atque etiam triplicata foliorum serie constantes, vt ad me scribebat, &vt conspectum irem inuitabat; quod sanè libenter fecissem, nisi imbecilles corporis vires vspiam progredi prohibuissent. Verùm, ne tam amoeno spectaculo prorsus priuarer, is viginti ex felectioribus ad me mittebat colorum varietate discretos, duplici &triplici foliorum ordine constantes, vt in nonnullis triginta, quadraginta, vel etiam plura numerauerim, &illa quidem an gustiora iis quae in octo foliis dumtaxat constantibus conspici solent: color autem erat vel exalbidus, vel suave rubens, vel carneus, vel ruber, vel coccineus, vel sanguineus, vel violaceus satur aut dilutus: foliorum vngues vel albi maiores &minores, vel flauescentes, vel nulli: media capita vmbilicum occupantia, aut cineracei coloris, aut fusci, aut nigri: stamina illa ambientia vel caerulea, vel subcaerulea: aperiebantur autem ii flores Iunio. Sequente verò mense alios etiam mittebat, in quorum colore non minor varietas: ex his nonnulli octo dumtaxat foliis latiusculis constabant elegantissimi coloris, vt ex sericeo villonso panno kermesini coloris conflati esse viderentur, &eorum vngues albi, orae etiam albicantes, caput medium fuscum, stamina ambientia nigra, apices ex fusco caerulei: alii nouem, decem, vndecim, duodecim &tredecim folia habebant colore violaceo saturiore praedita, quorum vngues magni albi; vel dilutiore, nullis conspicuis vnguibus; vel purpureo saturo, vel coloris faecum vini rubri inelegantis, vel initio exalbidi, deinde quodammodo cineracei, cui pro staminibus multa angusta foliola eiusdem coloris medium caput cingebant. vnus etiam octo foliis constans elegantissimi coloris, cui parem videre non memini; nam veluti ex coccineo, sanguineo &kermesino mixtis coloribus contexta esse videbantur, eisque valdè splendentibus: vngues satis magni &prorsus niuei, stamina fusca apicibus subcaeruleis praedita vmbilicum occupabant. supra quae capitulum ex violaceo fuscum assurgebat, vicenis aut pluribus angustis foliolis cinctum, eiusdem cum maioribus foliis coloris: breuiter, omnes inter se dissimiles erant; nec binos conspiciebam eiusdem coloris Sed etiam extremo Iulio flores habuit, quorum vnus &foliis exalbidis constabat, &iis quidem suave rubentibus venis radiatim distinctis, vnguibus autem paruis albicantibus, stamina cum apicibus fusca alter vndecim aut duodecim praeditus erat foliis vario colore radiatim diuisis purpureo saturo, dilutioreque &exalbido, vnguibus ex albo flauescentibus; medium caput fuscum cingebant stamina subcaerulea.