Latin
CORTVSA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
CORTVSA. Pag. 307 ad calcem capitis X de Cortusa adde quae sequuntur: Et certè, postquam ad Batauos veni, Cortusae plantas in hortis eorum qui elegantes flores in deliciis habent, satis copiosè nascentes conspexi; sed nullas obseruaui, quae flores gestarent surrectos &caelum spectantes, vt Cortusus de sua asserit, sed nolarum instar pendulos &deorsum spectantes, quales esse meae Saniculae montanae flores scripsi. VIOLA MONTANA PVMILA. Pag. 310 ad sinem capitis xta: de Viola montana adde sequentia: Gulielmus Boëlius in Hispania obseruauit Violam montanam quandam valdè pumilam, adeò vt binas vncias altitudine vix superaret. Satis crassa radice constabat: cuius foliis angustiora videre non memini. nam quascunque alias videre mihi contigit, orbiculata folia habebant; huius verò vt rorismarini coronarii angusta erant, &vnciam dumtaxat longa: flos inter folia exili pediculo insidens niueus, inodorus. Pag. 311.