Latin
CORTVSA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 60
Unproofread scanNot analysed yet
ad calcem capitis XIV adpone ex altera Appendice, sequentia verba: Istam plantam in Pyrenaeis montibus etiam nasci, mihi relatum est: quemadmodum &Gentianarum varia genera Pag. 312 in margine pro Gentiana secunda Asclepiadis flore, scribendum est Gentiana secunda Asclepiadis folio Pag. 355 lin. 6. legendum Serpyllum. CAROLI CLVSII ATREBATIS RARIORVM PLANTARVM HISTORIAE LIBRO QVARTO haec addenda vel immutanda Pag. VI. lin. 4. Blau Rukartzu. Pag. IX. lin. 4. eius descriptioni. STOEBE PEREGRINA. Pag. X. nempe capiti IV. Libri IV. attexenda est Staube peregrina, ex Appendicis alterius Auctario. PTARMICAE AVSTRIACAE SPECIES. Pag. XII. post sectionem Sibi autem, &c. addendum Piarmica Austriaca id quod sequitur, de Planta Clutio semine nata. Huic non valdè dissimilis planta, sed longè pluribus ramis graci libus &firmis praedita, nata est Amsteldami D. Augerio Clutio, anno sexcentesimo octauo, semine ex Hispania relato praecedente anno. etenim longa angustaque habebat folia instar foliorum oleae, sed molliorum, non minùs tamen candicantium. singuli ramuli summi desinunt in capitulum squamatum veluti Austriaca Ptarmica, aut Cyanus: quod tandem sese in florem explicat sex foliolis duris, siccis, &mucronatis, perinde ac Austriaca, sed breuioribus &minùs elegantis dilutiorisque coloris; medium florem occupantibus multis villosis staminibus: tota planta manibus tractata non ingratum spirat odorem: florebat Augusto.