Latin
VALERIANA ALPINA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
VALERIANA ALPINA. Pag. LVI. post descriptionem Valerianae saxatilis II. ante Sectionem De Valerianis, &c. adde sequentia verba: Valerianam Alpinam II. siue Saxatilem in Tyrolensis Comitatus montibus etiam crescere didici ex siccâ plantâ, quam P. Gregorius de Regio anno 1608 istic eruerat, quemadmodum &Sedum minus ix &X à me in Plant. Hist. lib. IV. exhibita. Pag. LXIV. lin. 17. semen in illis siliquulis. PISTOLOCHIA ALTERA SEMPER VIRENS. Pag. LXXII, ante sectionem NOVVM autem, inserenda est Pistolochia altera semper virens, cum icone à Iacobo Plateau mißâ, ex Appendice Prima. LIMONIVM RAVWOLFIANVM. Rag. LXXXII ad calcem Libri IV Limonii Rauvolsiani historia cum icone reponenda, &peculiari cap. insignienda, quae est talis: PEREGRINA illa planta, quam D. Augerius Clutius è Numidia redux in Malacensi Baeticae portu nascentem obseruabat; cuius que semen lectum apud Batauos communicabat, &ipsemet Amsterodami serebat, quod natum est, illiusque plantam florentem mihi mittebat; nata etiam est in horto Academico Leidano, vbi toto Augusto floruit, Limonium Rauwolsit, seu peregrinum. &Septembri. Ea autem non absimilis mihi visa est illi, quam Cl. V.