Latin
CONYZA MINOR BAETICA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 61
Unproofread scanNot analysed yet
CONYZA MINOR BAETICA. Pag. XXI. post calcem capitis IX de Conyza, adde sequentia: Conyza minor, quam in Gallia Narbonensi siue Septimania, Conyza minor Batica. tum etiam Salmanticensi agro Castellae veteris obseruabam, licet valdè odorata sit; tamen illam quae in Baeticâ nascitur, longè odoratiorem esse intelligo, licet forma non sit dissimilis, vt ex planta sicca quae mihi conspecta (monstrante Guil. Boëlio) coniecturam facere queo. De odore enim, qui prorsus euanuerat, nihil pronunciare possum. Pag. XXV. ante sectionem Nata forsitan, &c. adde quae sequuntur. Aliquot tamen postea plantas è suae ramis telluri commissis adquirebat; quas amicis communicabat: apud quos Lugduni Batauorum non semel vidi singulis annis nouos flores proferentes, sed non frugiferos, quoniam nimiùm serotini. Pag. XXV. lin. 7. ramos diuaricata, BAMIA AETHIOPICA, SILIQVA DECAGONA. Pag. XXVII. post lineam 16, ante Sectionem Huius etiam, intersere ex Altera Appendice, quae de Bamiae Aethiopica siliquâ decagona tractantur. Pag. XXXI. lin. vltimâ, post verbum conueniunt; adde Huius radici in picturâ fibrae addi debuerant, quas pictor neglexit. STACHYS SPINOSA. Pag. XXXIIII. ante Cap. de Alysso Galeni, Caput de Stachyde Spinosa inserendum, ex Appendice primâ. PARIETARIA MONTANA. Pag. XLV. calci capitis XXVIII adtexe sequentia, de Parietaria montana VALDE elegans etiam erat ea planta, quae à nonnullis Parietaria Parietariam, montana. N montana appellatur, è Baeticâ relata, pedalis longitudinis caule praedita quadrangulo, &tenui mollique lanugine tecto, in aliquot ramos secundum radicem (quam non perennem, sed annuam vti aliarum, esse arbitror) diuiso, quos per interualla, ex aduerso semper nascentia ambiunt folia oblongiuscula &angusta, per oras serrata, perinde ferè vt Stoechados serratae folia. Summum ramorum fastigium in oblongiusculam squammatam mollique tomento constantem spicam desinit: è qua flores elegantes oblongi prodeunt formâ quidem aliorum floribus similes, &in latus propendentes.