Latin
TRIFOLIVM FRAGIFERVM FRISICVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRIFOLIVM FRAGIFERVM FRISICVM. TRIFOLII Fragiferi mihi dicti folia, à Trifolii vulgaris albi foliis nihil aut certè parum differunt: sed in floribus &semine est quaedam dissimilitudo: illi enim in globulum collecti perquam exigui sunt, &diluTrifolium fragiferum. tè rubentes: quibus succedunt, vascula rubros acinos tum formâ tum colore referentia, intus caua: semen foenograeco minus continentia; quae in capitulum contracta, fragum aut rubi Idaei rubrum fructum formâ &colore valdè aemulantur, sed maiora sunt.