Latin
TRIFOLIVM FRAGIFERVM FRISICVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 73
Unproofread scanNot analysed yet
Est &alia eius species, cuius capitulum ad rubi vulgaris fructus, qui violaceo saturatiore colore praeditus est, formam valdè accedit, &decerptum, diutiùs colorem conseruat. Post reliqua trifolia Iulio floret &capita perficit. Nascitur in iis campis qui hiberno tempore stagnante aquâ obruuntur, diuersis Frisiae locis, praesertim in agro Groeningensi. TRIFOLIVM FALCATVM P. GREGORII RHEGIENSIS, salis Trifoliorum differentia. His Trifoliorum generibus addi possent &alia plurima, quae à diligentißimo Viro Guil. Boelio in Hispania obsernata &descripta sunt. Sed quoniam eorum corum descriptionem ab eo nondum accipere contigit, huic capiti vnicum dumtaxat aliud peregrinum genus Trifoliorum attexemus, nempe Trifolium Falcatum P. Gregorii Rhegiensis, cuius historia ex Altera Appendice petenda, &praecedenti Trifolio fragifero non ineptè subiungetur.