Latin
FVNGORVM VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 80
Unproofread scanNot analysed yet
BINAE porrò illae arbores, quarum icones hîc adiunctas habes, eiusdem quidem sunt generis, sexu tamen inter se differunt: nam illarum altera, mas videlicet, sterilis est, &flores dumtaxat gerit, nullum fructum; foemina autem fructum solummodò, nullum florem: adeò tamen inter se amicas eiusque naturae esse aiunt, vt, si longo interuallo sint seiunctae, nec foemina marem vicinum habeat, etiam sterilis fiat, nec fructum ferat; cuius naturae etiam Palmam esse tradunt.