Latin
FVNGORVM VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterùm eius quae fructum gerit caudicem siue truncum, circiter binos pedes crassum esse intelligebam, &ad nouem pedum altitudinem assurgere, ante quàm fructum ferre incipiat: cùm verò iustam magnitudinem adquisiuit, supernam arboris partem fructu onustam conspici, &ab eo confertim nascente veluti cingi ad nouem etiam pedum altitudinem: fructus rotundus &orbicularis est, exigui peponis magnitudine &formâ; carne praeditus, dum maturus est, flauescente, quam incolae aluum laxandi gratiâ manducare solent: continet autem is fructus plurima grana exigui pisi magnitudine, nigra &splendentia; nullius vt intellexerat vsus, sed quae vt inutilia abiicerentur: folia inter fructus prodeunt longis pediculis subnixa, quorum forma ad Platani aut Aceris amplissima folia valdè accedit. Quod nomen apud incolas obtineret, ignorabat qui obseruauerat, sed à Lusitanis qui in ea Prouincia habitant, Mamoera appellari aiebat; fructum verò Mamaon, ab vberum, vt opinor, similitudine, quae Hispanis Mamas &Tetas dicuntur. Inter trunci porrò &foliorum formam maris &foeminae nulla est differentia: solos autem flores mas profert è longis pediculis dependentes &racematim cohaerentes, sambuci florum aemulos, ex albo flauescentes, eosque ad nullam rem vtiles, vt aiebant. Nascitur vtraque haec arbor in ea Americae parte, in qua celebris. ille Sinus à Lusitanis Bara de todos los Sanctos appellatus, situs est, circiter tredecim gradus distans ab Aequatore versus Antarcticum polum.