Latin
EXOTICORVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 91
Unproofread scanNot analysed yet
Pag. 129. post historiam Cancri Moluccani sequi potest descriptio Locustae cuiusdam peregrinae, eique caput peculiare asscribi, quae caput XV de Mytulo Conchifero praecedat. Locusta marina peregrina, seu Squilla versicolor. MAGNAM &peregrinam Locustam marinam se habuisse mihi referebat anno sexcentesimo septimo supra millesimum honestus vir Emanuel Swerts ciuis Amsteldamensis, quam praecedente anno Caesa reae Mau, tradidisse quidem aiebat, illius autem iconem viuis coloribus expressam adhuc habere: eam vt ad aliquot dies mihi concederet, quô conspicere &eius historiam describere pos sem, non difficulter impetrabam: hanc nactus, ex notis quas ex pictura obseruare licuit, eius historiam concinnabam, atque ipsam iconem contractiore formâ in lignea tabella exprimendam curabam, vt Lectoris oculis proponerem: nam ogli nam Locustam certè maiorem &elegantiorem (si exacta est pictura) neque videre memini, neque apud vllum Auctorem extare arbitror.