Latin
EXOTICORVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 92
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis porrò à capite ad caudae extremum vsque longitudo duodecim vnciarum, siue pedis Romani erat, latitudo dorsi quinque vnciarum; cauda siue inferior pars corporis quinque tabellis tecta, paenè quatuor, singulae verò tabellae satis breues, vt quae vnciâ lon giores non essent, at in trium vnciarum latitudinem expansae: cauda in quinque pinnas binas vncias longas &totidem ferè latas desinebat laeues &cineracei coloris, quarum exortum tegebant duriores &mucronatae tabellae, flauescente nigroque coloribus virgatim distinctae: quinque autem illae tabellae extremam corporis partem siue caudam tegentes, coloris erant subcaerulei virescentis, albicantibus. quibusdam maculis conspersi; quâ verò parte simul connexae, lineis modò flauescentibus, modò atris alternatim distinctae, quemadmodum &tabellarum latera in mucronem desinentia: testa verò dorsum tegens mira colorum, situ, &formâ differentium, varietate picta; nam &niger &flauescens, &exalbidus, &viridis, &caeruleus, &suaue rubens variâ diuersaque formâ inter se commixti in eaconspiciebantur: quinos vtrimque pedes habebat; quorum medius longissimus, vt qui vndecim vnciarum esset; huic vtrimque proximi, septem; primus &postremus, sex; singuli tribus articulis constantes, quorum medius omnium breuissimus, &tribus coloribus virgatim distinctus, flauo, nigro, &ex viridi caeruleo, reliqui duo flauo dumtaxat &nigro, extremae vngulae flauae &vtrinque frequentibus denticulis praeditae. Ceterum duo habebat ante oculos maxima &longissima cornua, vt quae viginti vnciarum longitudinem aequarent, in exortu ad quinque vnciarum altitudinem, valdè crassa &aculeis praedita, atque ad secundum vsque articulum variis coloribus picta, flauo, nigro &suauerubente, deinde ad extremum vsque paulatim: gracilescentia, &frequentibus aculeis aspera, nigroque &flauo coloribus distincta. His adiuncta alia duo cornua articulata; laeuiora, flauo &nigro colore etiam praedita, duobus primis quidem minora &graciliora, sed quae pede Romano breuiora non essent, &à sex vnciarum altitudine bifida: oculi cornei semper prominentes: paullo supta anteriores pedes habebat vtrimque appendicem pedis formam aemulantem, binas vncias longam, tribus etiam articulis &simili vngulâ praeditam, iisdemque coloribus quibus pedes virgarim distinctam. Breuiter, toto corpore valdè elegans: haud autem qualemcumque descriptionem boni consulturum Lectorem confido. quam tiz quam certè exactiorem, nisi fallor, dare potuissem, si ipsum animal conspicere mihi licuisset.