Latin
10.5 to 10.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 10.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
τ -δ 2 Avenzoar medicus Mauritanus in Hispaniâ natus, municipio Pevafur nuncupato inter Cordubam &Hispalim, in suo Theysir scribit, quendam jam deploratum, ob valde noxium venenum devoratum, se liberasse propinatis tribus granis lapidis Bezaar ex aquâ cucurbitae; quod calidum fuisse ex eo apparuit, quia sumpto lapide, ictericium colorem aeger contraxit. Averrois medicus &summus philosophus, Hispanus, Cordubae natus, in Colliget quod de Medicina scripsit, Lapidem Bezaarem maximè utilem esse ait adversus omnes noxiorum animantium morsus, praesertim verò scorpionum ictus. Haliabas, tribus locis in quibus de venenis agit, lapidis Bezaar meminit, sed succinctè admodum; tenerum enim illum esse duntaxar dicit, deinde in aquâ atteri debere, quae aegris veneno affectis propinanda sit. Rabi Moyses Aegyptius, natione tamen Hispanus, medicus peritissimus, qui Galeni vestigiis prorsus insistit, cap. 111. Tractatus 1. lib. quem de venenis conscripsit, de medicamentis simplicibus, quae conveniunt iis qui à virulentis animalibus praemorsi sunt, agens: Medicamenta simplicia, inquit, nobis communia, quae magis utilia, &multorum experientiâ comprobata, referam. Horum è numero est Citri semen, &c. alterum est Smaragdus, ingens medicamentum adversus venenum, &c. Tertii meminit Galenus, quod est lapis Bezaar, ex quodam animali eductus, glandi similis, coloris subvirescentis, paulatim incrementum sumens; eamque ob causam laminis invicem complexis constans. Aiunt nonnulli in oculorum angulis vervecum quorundam generari, qui in Oriente reperiuntur: alii verò in eorundem vervecum fellis vesicâ inveniri; quae sententia magis vera est. Alius est Bezaar metallicus in Aegypto variorum colorum, quem veteres in suis scriptis valde celebrarunt: verùm istius lapidis nulla constat experientia, nam periculum feci, &nullam utilitatem adferre deprehendi: illius autem qui in praedictis animalibus reperitur, facultates multâ experientia comprobatas novimus. Praemorso à virulento animali propinatus, aut vulneri inspersus, Deo auxiliante, eum curabit. Experientiâ constat, tria ista medicamenta, semen citri videlicet, Smaragdum, &lapidem Bezaar in animali generatum, omnibus veneni generibus resistere. Idem confirmat cap. IV.