Latin
11.1 to 11.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 11.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Bina autem magni momenti (praeter facultates) recenset: nempe, hunc lapidem in fellis animalium vesicâ generari, quod rationi valde consonum (lapides enim in multorum animalium felle nasci videmus) alterum, quòd paulatim incrementum sumat, ut ex laminarum structurâ appâret. Avicenna, vir adeo celebris, de hoc lapide nihil peculiariter scripsit, quemadmodum Avicenna. de multis aliis rebus solitus, qui tamen, cùm in Persiâ natus, civitate Bacorâ, ejus rei majorem notitiam habere debuisset, quàm Mauritani in Hispaniâ nati, qui adeò peculiarem ejus mentionem fecerunt: ejus duntaxat meminit cap. IV Secundi canonis, de medicamentis agens, quae propriâ facultate venenis resistunt, in exemplum producens Theriacam &lapidem Bezaar, deinde utrumque inter ea recenset, quae sanitatem conservant &spirituum efficaciam ut venenum à se propellere possint. Et cap. IV. Fen. VI. lib. IV. tum in V. tribus locis, adversus venena lapidem Bezaar celebrat: idem in curâ fellis viperae, valde commendat: sed ii loci adeò breves &mutili sunt, ut defunctoriè &cursim dumtaxat de illo agere videatur, &ea ex se non deproipsisse, sed ex Rasis octavo Tractatu. In eodem enim capite, lapidem Bezaar valde utilem esse dicit, si reperiri possit; unde appâret quantâ difficultate consequi illum licebat. Et in cap. de his qui Napellum sumpserunt: Lapis, inquit, vocatus Bezaar, colore flavus, purus, &probatus; ad distinctionem videlicet adulterinorum, qui etiam illo tempore reperiebantur. Hi sunt veteres Auctores Arabes, quos de lapide Bezaar scripsisse comperio, iique non pauci, qui suo tempore illius notitiam habere debuerunt, propter commercium quod Maroci Reges in Indiam Orientalem exercebant, praesertim autem in Persiam, per quam merces &alia magni precii ex Indiâ adferebantur. Id mihi affirmavit vir illustris, qui multo tempore Regis Lusitaniae vicarius in Indiâ fuit, hujusque lapidis notitiam, &quâ ratione ex animalibus extrahebatur, quaque formâ praeditus, consequutus est, quod magnam lucem mihi attulit in his quae scripsi.