Latin
CAP. XXXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 108
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quemadmodum variae nationes Alexandri mandatis obsequentes, varia animalium genera Aristoteli adferebant, cùm eorum historiam scriberet: sic necesse fuit, ut de plantis earumque naturâ diversae nationes similiter Theophrasto referrent, cùm illarum historiam scriptis proderet. Ex ejus enim historiâ appâret, non sine ingentibus sumtibus missos esse in varias regiones viros, qui stirpes quas descripsit, observarent. Itaque nullum in universa ejus historia locum invenientes qui Cassiae conveniat. statuimus nullam ejus mentionem fecisse: nisi fortè tertio capite libri quarti, ubi scribit, ipsi relatum, arborem circa Memphim tanta magnitudine esse, ut tres homines nequeant ejus amplecti caudicem. Nam Cassiae arbores istic minores non sunt nostris juglandibus, foliaque similia habent, ut ex ejus icone, quae ipsam ad vivum exprimit, videre licet. Mirum non est si Aegyptus oleraceis stirpibus abundat: nam cùm vehementes istîc sint Caßia. calores, plantasque summa facilitate rigare queant; diligentes sunt incolae in conserendis opportuno tempore seminibus. Nilo inundante, rigatione non opus est: sed ante &post inundationem, diligens cura requiritur. Cùm autem alvei ex Nilo ducti alti non sint, instrumenta habent hauriendae aquae idonea, variis modis fabricata. Inter cetera verò unum est illis duntaxat usui aptum cùm alta est aqua, nec difficilis est ratio: binos etenim palos terrae infigentes summâ parte bifurcatos, ut tignum sustineant patibuli instar, huic palam utrinque ansatam, vel lancem ligneam binis funibus propendentibus alligatam adfigunt, quam bini homines utrimque in aqua ad umbilicum usque stantes, manibus tenent, eáque validè impulsa aquam haurientes, magnâ vi vibrant, &in horti solum spargunt. *Vix majorem in Cairo milviorum frequentiam conspici existimo, quam Londini Trenobantum in Britannia, qui nullo non anni tempore frequentißimi istic appárent: cùm enim eos interficere vetitum sit, ut spurcitiem in plateas, vel etiam ipsum flumen Thamesim qui urbem alluit, ab incolis ejectam legant &devorent, maxima quantitate eò consluunt, adeoque cicures redduntur, ut per confertos etiam homines, praedam ab ipsis in alto volantibus conspectam, corripere non vereantur: quod saepenumero, dum istic essem, admiratus sum. Urbis Cairi, atque eius arcis, descriptio.