Latin
CAPVT XXXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVII. AIRI urbs in longitudinem magis protensa est, quàm in latitudinem laxa, solique viri (ut in universo Turcae dominio) mercimonia exercent. Feminae, earum O filiae, &infantes rarissimè in publicum prodeunt. Atque arbitramur urbem longè magis populosam apparituram si populi fex per urbem excurrendi consuetudinem haberet, feminaeque necessaria emerent &venderent, ut apud nos ferè consuetudo: adeò tamen frequens non est, ut vulgò fertur. Triangulari est forma: nam arx (quae in colle sita, supremam urbis partem occupat) unum angulum constituit. Itaque qui ab arce egressus secundum moenia ad meridiem descenderet, in alterum urbis angulum perveniret: inde autem versus Septentrionem progressus, in alium, qui tertius est, angulum pertingeret: inde porrò ad arcem conscendens, urbis circuitum absolveret in A Graeci formam. Totidem zed Totidem ferè sunt extra moeniorum ambitum aedificia, quot in ipso ambitus unde plurimi hallucinati sunt, urbem moenibus minimè cinctam esse existimantes.