Latin
109
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 109
Unproofread scanNot analysed yet
An mobile fuerit cornu, dubitari posset, quum internâ &cavâ parte quasdam membranas etiamnum retineret, quae fidem facerent, eam partem non solidâ aliquâ materiâ aut osse expletam fuisse, sed carne dumtaxat. An porrò gemino cornu praeditum fuerit animal quod illud gestavit, an singulari, nihil affirmare poterant, qui cornu retulerant, quandoquidem ut dixi, animal non viderint, nec quemquam convenerint à quo percontari possent. Armadillo, sive Tatou genus alterum. CAP. XV. N epistolâ quam lacobus Plateau; cujus in hac Exoticorum historiâ crebra fit mentio, Novembri mense anno millesimo sexcentesimo secundo à Christi nativitate ad me Ascribebat, inter alia significabat; se tria illius animalis, quod Hispani ab armis quibus