Latin
109
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
tectus est, Armadiuo appellant, Gallis verò voce Brasilianicâ Tateu dicitur, in suo Museo diversa habere genera: unum quidem valdè magnum, ejus formae cujus illud erat, quod in scholio ad Nicolai Monardes caput de Armadillo, Libro de Medicamentis simplicibus ex ca i3i gi. Occidentali India delatis, ante aliquot annos exhibebam, &nunc denuò exhibeo: aliud item illi ferè simile, sed minus: tertium, ab illis formâ diversum, cujus quidem Iconem coloribus expressam illo tempore ad me mittebat, sed ejus magnitudinem non adscribebat: de qua de qua re monitus, illius longitudinem &crassitudinem insequente Iunio etiam addebat. Hujus forma, quum ab ejus generis animalibus quae mihi conspicere licuit, sit diversa, nec à quopiam exhibitam putem, in tabella delineandam &sculpendam curabam, ut huic capiti adponeretur, additâ brevi ejus, quam ex picturâ concinnare potui, historiâ, Recentiorum quorumdam testimonio confirmatâ.