Latin
CAPVT XXXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 109-3
Unproofread scanNot analysed yet
Arx in solida rupe exstructa est, in qua gradus incisi, ut facilior sit in eam ascensus, iis ferè similes qui in arce Ambosiana ad Ligerim sunt: nam ejus situs similiter, ut diximus, in edito est, orbiculari ferè figura, multasque crassas rotundas habet operis antiqui turres, infirmas tamen. Quia verò in sublimi est, addita est versus hortum quadrangula cochlea gradibus instructa, ut quae in Palatio Divi Petri Romae est; per quam equi, cameli, atque asini onusti facilè subire possunt. Hujus arcis area magna &laxa est; jucundaque istîc &sana est habitatio: nam ex fenestris undiquaque quantum oculorum acies ferre potest, circumspiciendo, universa ferè Aegypti regio appâret, non minùs quàm si quis in summo pyramidis alicujus fastigio esset. Haec arx si cum propugnaculis comparetur, infirma admodum aestimari debet. Nonnulli Lutetiam cum Cairo comparare volentes, Cairum antiquitus Is dictum asserunt, &quod ob parem amplitudinem, dicta sit Par Is, quasi similis urbi Is. Verum quidem est, celebrem urbem fuisse Is, cujus Herodotus meminit, sed Cairum non est: nam ipsius testimoIn Clio sive nio Is octidui itinere à Babylonia aberat, à fluvio qui eam perluit, deinde in Euphratem lib. 1. sese exonerat, nomen mutuata. Cairi incolae solis ardoribus admodùm vexati, ad arborum perpetuò virentium umbram confugere coguntur: ejus rei gratiâ multis urbis locis, &per compita, &publica fora Sycomorum alunt &colunt: de qua plura diceremus, nisi ejus amplam descriptionem inter arbores perpetuâ fronde virentes dedissemus; ejus tamen iconem hîc exhibere voluimus. Plurimae etiam herbulae per parietes serSycomorus. pentes istîc observari queunt, nostrae Europae incognitae, praesertim autem convolvuli genus lacteo succo praegnans, semen in oblonga siliqua ferens, ut Smilax silvestris, Scammoneae admodum similis: nam ex eâdem radice plurima producit sarmenta, quibus saepenumerò sepes (quae magnâ ex parte Tamarice, Oenoplia &Rhamno constant) atque parietes ex pingui argilla factos, vestiunt, quemadmodum apud nos hedera, quae in Aegypto non crescit. Peculiarem etiam istîc habent herbulam, quae sursum rependo pergulas tegere solet; ideoque perticis adpositis ejus ascensum usque ad aedificiorum fenestras promovent. Nihil in Cairo magis aestimatione dignum ipso Basestan, hoc est, loco illo muris cincto, in quo argentaria aureaque opera, tum ex sericeis staminibus contexta, &nonnulla rariora exoticaque aromata venduntur; quò plerumque frequens hominum turba confluere solet: istic enim negociandi gratiâ conveniunt, quemadmodum Lutetiae in Palatium, Antverpiae in Bursam, vel Lugduni in eum locum quem Change appellant. Si quid enim elegantis &rari in tota urbe est, istic requirendum. Ex nostro comitatu quispiam quaestionem movit, utrum plures Meschitae in Cairo essent, quàm primaria templa Lutetiae: paruum certe esse discrimen, plurimis diligenter observantibus, deprehensum est. Ingens aquaductus, inter Babylonis rudera &urbem Cairum, per quem Nili aqua in arcem decurrit.