Latin
CAPVT III
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 11-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quum jam diu cum exteris, tum Turcis tum Italis commercia exercuerint, dictiones ab iis mutuati sunt, quas cum vulgari sua lingua commiscuerunt: quod verum esse probabimus, dum plurimos pisces, qui passim circa Cretensis insulae litora capiuntur, nominabimus. Nam piscis qui veteribus Sphyraena dicebatur, quemque Smyrnae &Lesbi incolae Sphyrna nominant, Massilienses verò, quòd gubernaculi clavo similis sit, Pes escome, vulgari Graeca lingua, ad Italorum imitationem à Cretensibus Luczo marino, hoc est, Lucius marinus appellatur: idque ad differentiam veterum Aselli, ab illis nunc Gaidero psaro nuncupati. Similiter Graeciae provinciae Turcae subjectae, veteribus Graecis nominibus immutatis, nova Turcica receperunt. Exempli gratia piscem proponamus, quem Barbum vocamus, cuique antiquitus Mystus nomen fuit, eum nunc Mustachato, dictione partim Italica partim Turcica appellant, quoniam mystaces habet. Carpam nominantes, quae Cyprinus ab eis nuncupari solebat, Sasanbaluè nunc appellant. Idem etiam Turcae fecerunt, à Graecis multa vocabula mutuantes, ut tes quas in Graecia invenerunt, exprimerent, quarum neque appellationes neque notitiam habebant: nam peculiares quosdam Graeciae pisces nominantes, sua lingua Glanos baluk, &Chella baluk, hoc est Glanin piscem, &Anguillam piscem dicunt: baluè etenim illorum lingua piscem significat. Sed illud mirum videri non debet: nam exteri ad ea loca pervenientes, in quibus aliquid inveniunt, cujus proprium nomen sua lingua exprimere nequeunt, cùm nova vocabula effingendi auctoritas illis desit, ab inquilinis nomina mutuari possunt. Quemadmodum facere solemus in animalibus &aromatis quae ex Indiis adferuntur, quae nominibus, ipsis apud suos inditis appellare consuevimus: ut ex parvo animali constat ex Bresilia delato, &Tatou nuncupato, erinacei fortè generis, veteribus ignoto: sed à nonnullis quiejus exuvium foeno suffultum (duro etenim corio integitur) viderunt, Ichneumon credito. Erronea tamen ea est opinio, quandoquidem hoc animalculum cum Ichneumonis natura nihil commune habet. Nónne ipsimet Galli quasdam voces ab Arabibus mutuati sunt? Nam veterum Cedriam Cotran vel Catran dictione Arabica nominant. Nullus est navium aut lemborum architectus, qui eam ignoret, atque picandis stipandisque navibus utilem esse nesciat. Nullus est ferramentarius, qui eam in sua officina venalem non habeat. Et licet Graeci non perinde constanter eandem rerum appellationem in una regione servent, quemadmodum in alia, plurimum tamen ad veterum dictiones accedunt, praesertim in rebus quae propria habent nomina. Graecos qui exterorum Principum dominio subiecti sunt, ad ipsorum Principum quibus parent, ritus &vivendi consuetudinem sese componere. CAP. IV. CIENDVM est praeterea omnes Graecos eadem vulgari lingua non uti: nam in una